- PRAEPOSITUS
- PRAEPOSITUSImperatoris Victori Tunnunehsi in Chron. Chrysaphius vocatur, quem Marcellinus Comes in Chron. appellat Eunuchum, cui custodia lectorum cubicularium ornatusnue commissus erat. Sic Iohannes et Paulus clarissimi Martyres Eunuchi, Praepositus alter, alter Primicerius, a Terentiano, qui eorum gesta descripsit, apud Surium. Tom. 5. nominantur: Praepositum cubiculo intelligo. Similiter in Martyrol. Rom. d. 19. Mal, Calocerus Eunuchus Praepositus cubiculi uxoris Decii Imperat. et apud Ambrosium, Ep. ad Marcell. Calligonus Praepositus cubiculi Valentiniani, vocitantur. Nemper inter munera Eunuchorum et hoc fuit, iamque olim privatis quoque dominis placuit. Unde Appuleius, Metam. l. 10. Dii boni, qualis ille, quamque praeclarus apparatus? Quatuor Eunuchi statim pulvillis compluribus ventose tumentibus, plumâ delicatâ, etc. Alias in hunc usum paratae erant ancillae: Quam ob rem Ariadna sic apud Catullum; Epigr. 65. v. 158.Si tibi non cordi fuerant connubia nostra,Saeva quod horrebas prisci praecepta Parentis:Attamen in vestras potuisti ducere sedes,Quae tibi iucundô famularer serva labore,Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,Purpureave tuum consternens veste cubile.Vide Laur. Pignorium. Comm. de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.